Supplementa ad LLPSI Cap. VIII (2/3)

CALPVRNIA ET AEMILIA

Calpurnia Roma Tusculum lectica vehitur. Quattuor servi lecticam, in qua Calpurnia est, Roma Tusculum, ad villam Iulii, vehunt. Calpurnia, quae multa ornamenta in lectica portat, margaritas suas aspicit easque numerat. Aliae feminae unam tantum lineam margaritarum circa collum habent. Collum autem Calpurniae quattuor lineis margaritarum ornatur. Anulos quoque suos aspicit eosque numerat. Aliae feminae unum tantum anulum aut paucos anulos in digitis suis habent, sed digiti Calpurniae pleni anulorum sunt.

Servi, qui lecticam portant, fessi sunt. Via inter Romam et Tusculum non longa est, sed lectica quam portant, vacua non est: in lectica domina et multa ornamenta insunt! Ecce servi cum lectica ad villam Iulii adveniunt et lecticam ante ostium ponunt. Calpurnia ad ostium ambulat, ostium pulsat, ostiarium vocat: “Aperi ostium, serve!”

Ostiarius ostium aperit et Calpurniam salutat: “Salve, domina! Veni! Domina mea Aemilia te exspectat.” Calpurnia in atrium intrat, neque ostiarium salutat, sed eum interrogat: “Ubi est domina tua? Estne in cubiculo suo?”

Ostiarius respondet: “Domina mea non in cubiculo sed in peristylo est et te illic exspectat”.

Calpurnia, quae iam ab Aemilia in horto exspectatur, per atrium ad peristylum ambulat, ad Aemiliam adit eamque salutat: “Salve, Aemilia!”

Aemilia rosam pulchram, quam ante nasum tenet, in mensa ponit, ad Calpurniam adit, amicam suam salutat: “Salve, Calpurnia!” Aemilia Calpurniae osculum dat. Calpurnia non unum tantum sed duo oscula ei dat.

Calpurnia, collum Aemiliae, in quo una tantum linea margaritarum est, videt et suas margaritas, quarum numerus magnus est, ante oculos Aemiliae tenet. Calpurnia ei margaritas suas ostendit.

Calpurnia: “O Aemilia, vide has margaritas! Nonne hae margaritae pulchrae sunt? Vir multas margaritas emit, quarum pretium magnum est. Hae margaritae multis sestertiis constant. In villa mea multae aliae margaritae sunt, quarum pretium tam magnum est quam pretium harum margaritarum. Illae margaritae, quae in villa mea sunt, tantae sunt quantae hae, quibus collum meum ornatur.”

Aemilia: “Pulchrae sunt margaritae tuae… et multae, sed non tam pulchrae sunt quam oculi tui.” Verba Aemiliae a Calpurnia laeta audiuntur. Calpurnia autem digitos Aemiliae, in quibus pauci anuli sunt, videt. Calpurnia digitos suos anulorum plenos ante oculos Aemiliae ponit et ei anulos suos, in quibus magnae gemmae sunt, ostendit.

Calpurnia: “Etiam hos anulos vide, Aemilia! Nonne hi anuli pulchri sunt? Vir multos anulos gemmatos emit, quorum pretium magnum est. Hi anuli, in quibus magnae gemmae sunt, multis nummis constant. In villa mea multi alii anuli sunt, quorum pretium tantum est quantum pretium horum anulorum. Illi anuli qui in villa mea sunt, tam pulchri et probi sunt quam hi, qui digitos meos ornant, et illae gemmae tantae sunt quantae hae. O Aemilia, quam laeta est amica tua Calpurnia! Vir meus me amat et multa ornamenta emit. Femina quae a viro suo amatur, multa ornamenta ab eo accipit.”

Aemilia, quae femina proba est, respondet: “Anuli tui pulchri sunt et vir tuus te amat! Sed vir probus feminam suam etiam sine ornamentis amat. Nonne femina proba virum suum etiam sine pecunia amat?”

Calpurnia, quae femina proba non est, verbis Aemiliae non delectatur. Itaque, ea nullum verbum respondet, sed ornamenta sua aspicit et tacet.

(Scripsit Alexis Hellmer. Omnia iura vindicabuntur.)

Advertisements

2 thoughts on “Supplementa ad LLPSI Cap. VIII (2/3)

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s