Supplementa ad LLPSI Cap. VIII (3/3)

ORNAMENTA AEMILIAE

Calpurnia et Aemilia non iam in peristylo sunt, sed in horto inter rosas et lilia ambulant. Aemilia laeta est, Calpurnia autem non laeta, sed irata est. Delia Syraque adsunt et post eas ambulant. Marcus et Quintus a villa absunt. Ii in via prope villam cum aliis pueris sunt.

Aemilia: “Vide has rosas, Calpurnia! Haec quoque lilia vide! Ornamenta tua pulchra sunt, sed hae rosae tam pulchrae sunt quam illae gemmae, et haec lilia tam pulchra sunt quam illae margaritae”.

Calpurnia, quae irata est, Aemiliam interrogat: “Sed ubi sunt ornamenta tua? Cur Iulius pauca ornamenta dat? Femina, quae a viro suo amatur, non rosas et lilia, sed anulos et margaritas ab eo accipit. Num Iulius te amat? Habetne Iulius amicam cui ornamenta emit?”

Aemilia: “O, Calpurnia, Iulius vir probus est et me amat. Itaque, is nullam amicam habet. Ornamenta autem mea non hic sunt neque ornamenta mea pecunia emuntur.”

Calpurnia: “Quid? Hahahae! Quae sunt illa ornamenta, quae nulla pecunia emuntur? Ornamenta, quae nulla pecunia emuntur, nulla ornamenta sunt. Ubi sunt illa ornamenta? Ornamenta tua ostende!”

Aemilia tacet. Iam Marcus et Quintus in atrium intrant. Pueri laeti sunt. Marcus clamat et Quintus ridet. Aemilia eos ex atrio audit Syramque vocat: “Syra, i ad atrium! Marcum Quintumque voca!”

Syra paret: ex horto per peristylum in atrium ambulat. Marcum Quintumque videt eosque vocat: “Mater in horto est. Te, Marce, et te quoque, Quinte, vocat. Venite in hortum, pueri!”

Aemilia Deliam vocat: “Age, Delia, i ad cubiculum Iuliae! Eam quoque voca!”

Delia paret: ex horto per peristylum ad cubiculum Iuliae ambulat, ostium aperit, in cubiculum intrat. Ancilla parvam puellam videt eamque vocat: “Iulia, mater in horto est et te illic exspectat. Veni in hortum!”

Iam Marcus, Quintus Iuliaque ex atrio per peristylum in hortum ambulant. Delia et Syra post eos in hortum ambulant. Pueri ante Aemiliam consistunt eamque salutant: “Salve, mamma!” et ab ea salutantur: “Salvete, Marce et Quinte! Salve, Iulia!”

Aemilia se ad Calpurniam vertit eique liberos suos digito monstrat: “Ecce ornamenta mea, Calpurnia! Liberi mei ornamenta mea sunt, quae nulla pecunia emuntur. Mater proba non gemmis et margaritis sed liberis suis delectatur.” Aemilia femina proba est, quae liberos suos amat iisque delectatur.

Calpurnia, irata, nullum verbum respondet. Marcus, Quintus Iuliaque verba Aemiliae audiunt iisque delectantur. Pueri laeti ad Aemiliam adeunt eique osculum dant. Delia et Syra quoque verba Aemiliae audiunt et Calpurniam iratam vident. Ancillae ex horto exeunt et in peristylo rident.

(Scripsit Alexis Hellmer. Omnia iura vindicabuntur.)

Advertisements

3 thoughts on “Supplementa ad LLPSI Cap. VIII (3/3)

  1. Gratias iterum! Hic ‘quintus’ pro ‘Quintus’ apparet. Bene scripta est narratio et optime ad facultatem latine legendi exercendam. Attamen spes mea aliquanto delusa est, quia vere exspectavi non liberos, sed qualitates ipsae Aemiliae tales integritatem, caritatem, peritiam, cetera ornamenta sua esse. Narratio haec scripta videtur ex visu viri tantum, haud mulieris. Ceterum censeo neque liberis emolumenti esse si munus eorum sit ornamenta semper parentibus esse. Nihilominus hoc munus bene factum est erga linguam latinam discentes et exercentes.

    Liked by 1 person

    1. Rursus, gratias tibi ingentes, Ioanna! In animo erat antiquam fabulam de Cornelia, Gracchorum matre, mutatis nominibus narrare, amplificare, in usum discipulorum legendam proponere. Narratio, ex qua nostra fabella manavit, haec est:

      Maxima ornamenta esse matronis liberos, apud Pomponium Rufum Collectorum libro sic invenimus: Cornelia Gracchorum mater, quum campana matrona, apud illam hospita, ornamenta sua pulcherrima illius seculi ostenderet, traxit eam sermone, quousque e schola redirent liberi, et, “haec -inquit- ornamenta mea sunt” Omnia nimirum habet, qui nihil concupiscit; eo quidem certius, quam qui cuncta possidet, quia dominium rerum collabi solet; bonae mentis usurpatio nullum tristioris fortunae recipit incursum. (Valerius Maximus, Factorum et dictorum memorabilium libri novem, 4, 4 — De paupertate).

      Certe fieri potest ut haec omnia potius ad virorum quam ad feminarum opiniones pertineant, sed credo plurimas matronas exstare, quibus liberi ornamenta maxima sunt. Praeterea, libri Orbergiani antiquorum Romanorum mentem quodammodo referunt.

      Liked by 1 person

  2. Gratias ob responsum tuum, Alexi! Nunc multo melius intellego originem narrationis tuae. Fortasse emolumenti discipulis esset cogitare de visu opinionibusque quae hac narratione inhaerent, sive etiam suas proprias sententias de ‘quae essent ornamenta optima mulieribus (aut generaliter hominibus)’ Latine dicere aut scribere…

    Liked by 1 person

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s