SUPPLEMENTA AD LLPSI CAP. IX (1/3)

CAMPI ET SILVAE

Servi, qui longa via fessi sunt, non ante ostium villae dominam suam exspectant, sed prope villam sub magna arbore iacent. Sol lucet in caelo, sub arbore autem umbra est. Itaque, servi lecticam in via ponunt et umbram petunt. Quid agunt ii servi? Unus servus cantat, ceteri servi oculos claudunt et dormiunt. Iam Calpurnia Aemiliam salutat et discedit. Ea e peristylo exit et ostium petit. Ostiarius, qui Calpurniam videt, ad ostium currit idque aperit. Itaque, Calpurnia per ostium, quod ab ostiario aperitur, e villa exit. Calpurnia, quae iam est in via ante villam Iulii, servos suos quaerit, neque eos ante ostium villae videt.

Calpurnia: “Ubi sunt servi mei? Cur me ante ostium villae non exspectant?”

Calpurnia se vertit ad magnam arborem, sub qua servi iacent. Iam Calpurnia eos videt.

Calpurnia: “Quid agunt servi improbi? Iacentne in umbra neque dominam suam ante ostium villae exspectant?”

Ille servus, qui non dormit, dominam suam audit. Servus non iam iacet, neque cantat, quia dominam iratam videt eamque timet. Servus clamat: “Ecce servi tui qui te exspectant, domina!” Is servus ceteros servos vocat eosque pulsat: “Agite! Venite! Domina adest!”

Alii servi, qui ab illo servo pulsantur et vocantur, non iam dormiunt, sed oculos aperiunt et Calpurniam vident.

Calpurnia: “Agite! Lecticam portate, improbi servi! Me Romam, ad villam meam, vehite!”

Servi parent: ad lecticam currunt eamque cum domina portant.

Calpurnia, quae via Latina Tusculo Romam vehitur, ornamenta sua non aspicit, sed arbores prope viam videt. Multae arbores sunt in via Latina inter Tusculum et Romam. Eae arbores magnae et pulchrae sunt.

Calpurnia: “Quam pulchrae sunt illae arbores!”

Post arbores, quae prope viam Latinam sunt, Calpurnia campos videt, post campos videt montes, in quibus silvae sunt. Inter montes videt pulchram vallem, in qua parvus rivus est. Calpurnia, quae campos, silvas, montes, vallesque videt, non iam irata, sed laeta est. Non procul a via Latina est collis. Calpurnia collem ante se videt. In colle arbor magna est, quae magnam umbram dat.

Calpurnia: “Collem illum petite, servi! Me ad collem illum vehite!”

Servi parent: dominam suam ad collem vehunt.

Calpurnia: “Prope arborem consistite, servi! Lecticam in herba ponite!”

Servi lecticam in herba ponunt.

Calpurnia e lectica exit et in colle ambulat. E colle campos videt. In campis pastores cum ovibus aspicit. Multi pastores et multae sunt oves in campis inter Romam et Tusculum. Calpurnia campis, montibus, silvis delectatur. Rivus quoque, qui est in valle inter montes, eam delectat. Etiam oves, quae balant, eam delectant. Iam Calpurnia non irata est neque plorat, sed laeta est et ridet.

Calpurnia cantat: “Silvae delectant me, colles, arboris umbra.”

(Scripsit Alexis Hellmer. Omnia iura vindicabuntur.)

 

Advertisements

One thought on “SUPPLEMENTA AD LLPSI CAP. IX (1/3)

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s