SUPPLEMENTA AD LLPSI CAP. IX (2/3)

 PASTORES ET OVES

Supra campos montesque est caelum. In caelo paucae nubes albae sunt. Caelum sine nubibus pulchrum est. Etiam caelum cum paucis nubibus albis pulchrum est. Caelum, in quo multae nubes nigrae sunt, non est pulchrum. Calpurnia, quae est in colle sub magna arbore, pulchro caelo cum paucis nubibus albis delectatur. E colle montes et alios colles aspicit. Silvae quoque et campi ab ea aspiciuntur. In campis multi pastores sunt cum ovibus suis. Alii pastores in herba sub arboribus iacent et dormiunt, alii panem edunt, nam panis est cibus pastorum, alii oves suas numerant. Oves, quarum numerus magnus est, in campis errant et herbam edunt, nam herba est cibus ovium. Aliae oves albae sunt, aliae autem nigrae. Calpurnia multas oves albas et paucas oves nigras in campis videt.

In alio colle, prope collem in quo Calpurnia est, pastor sub arbore iacet et dormit. Apud eum est canis. Canis pastoris non dormit, sed oves videt. Circum pastorem et canem centum oves albae et nigrae sunt. Aliae oves in umbra iacent, aliae in sole herbam edunt, aliae a pastore suo discedunt et aquam quaerunt. Eae, quae aquam quaerunt, a ceteris ovibus discedunt et rivum petunt. Rivus est in valle, inter campum et silvam. Iam Calpurnia videt oves, quae rivum petunt. Canis quoque videt eas oves, quae a ceteris ovibus discedunt.

In montibus lupi ululant. Calpurnia lupos audit, lupos ipsos non videt. Lupi, qui in silva ululant, procul ab ovibus sunt. Itaque, oves, quae rivum petunt, lupos non timent. Oves, quae prope rivum sunt, in silvam intrant. Canis, qui eas oves videt, latrat. Pastor, qui canem suum audit, non iam dormit. Is oves suas numerat. Duae oves absunt: ovis nigra et ovis alba. Pastor illas oves, quae in silva sunt, non videt.

Pastor ad canem suum: “Duae oves absunt! Ubi sunt meae parvae oves? Quaere oves meas, canis, et reperi eas!”

Canis, qui clamorem pastoris audit, latrat et a pastore discedit. Oves canem pastoris non timent, nam canis probus est. Itaque, canis currit inter oves, quae herbam suam edunt neque a cane discedunt.

Calpurnia clamat: “Pastor, oves tuae in silva sunt! Post canem tuum curre! Silvam pete et oves tuas ad campum duc!” Calpurnia silvam, in qua oves sunt, digito suo monstrat.

Pastor clamorem Calpurniae audit et timet, quia in silva sunt lupi, qui cibum quaerunt. Parva ovis est cibus luporum.

Pastor, ad canem suum, qui ante eum currit: “Expecta me, canis!”

Iam pastor ad canem suum currit.

Pastor, qui nulla vestigia in terra videt: “Videsne vestigia ovium, canis?”

Ecce canis vestigia ovium videt in terra, prope silvam, oves ipsas non videt. Iam canis in silvam intrat. Pastor post canem suum currit.

Pastor: “Duc me ad oves meas, canis!”

Canis alia vestigia videt et oves reperit. Canis latrat. Oves, quae canem vident, balant. Pastor, qui oves videt, laetus est. In terra autem vestigia lupi sunt. Canis ea vestigia videt et latrat. Lupus ululat. Pastor quoque vestigia lupi in terra videt, lupum ipsum non videt.

Pastor ad oves suas adit. Iam pastor est prope oves suas. Ovis nigra herbam est. Ovis alba in terra iacet. Vestigia dentium lupi in ea sunt. Parva ovis alba balat neque herbam est.

(Scripsit Alexis Hellmer. Omnia iura vindicabuntur.)

 

Advertisements

One thought on “SUPPLEMENTA AD LLPSI CAP. IX (2/3)

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s