Exercitium amplificationis

De Polyphemo et Galatea

 1. Polyphemus Galateam amat.

2. Pulcher Polyphemus Galateam amat.

3. Pulcher Polyphemus timidam Galateam amat.

4. Pulcher Polyphemus timidam Galateam perdite amat.

5. Polyphemus, qui se pulchrum arbitratur, timidam Galateam perdite amat.

6. Polyphemus, qui se pulchrum arbitratur, Galateam, quae timida esse videtur, perdite amat.

7. Polyphemus, qui se pulchrum arbitratur etsi non tam pulcher est, Galateam, quae timida esse videtur, perdite amat.

8. Polyphemus, qui se pulchrum arbitratur etsi omnes vident eum non tam pulchrum esse, Galateam, quae timida esse videtur, perdite amat.

9. Polyphemus, qui se pulchrum arbitratur etsi omnes vident eum non tam pulchrum esse, Galateam, quae, quamquam timida esse videtur, timida non est, perdite amat.

10. Polyphemus, qui se pulchrum arbitratur etsi omnes vident eum non tam pulchrum, immo foedum esse, Galateam, quae, quamquam timida esse videtur, timida non est, perdite amat.

11. Polyphemus, qui se pulchrum arbitratur etsi omnes vident eum non tam pulchrum, immo foedum esse, Galateam, quae, quamquam timida esse videtur, tamen timida non est, perdite amat.

12. Polyphemus, qui se pulchrum arbitratur etsi omnes vident eum non tam pulchrum, immo foedum esse, Galateam, quae, quamquam timida esse videtur, tamen non timida, sed audax est, perdite amat.

13. Polyphemus, cyclops ille, qui se pulchrum arbitratur etsi omnes vident eum non tam pulchrum, immo foedum esse, Galateam, quae, quamquam timida esse videtur, tamen non timida, sed audax est, perdite amat.

14. Polyphemus, cyclops ille, qui se pulchrum arbitratur etsi omnes vident eum non tam pulchrum, immo foedum esse, formosam Galateam, quae, quamquam timida esse videtur, tamen non timida, sed audax est, perdite amat.

15. Polyphemus, cyclops ille fama notus, qui se pulchrum arbitratur etsi omnes vident eum non tam pulchrum, immo foedum esse, formosam Galateam, Nerei filiam, quae, quamquam timida esse videtur, tamen non timida, sed audax est, perdite amat.

16. Polyphemus, cyclops ille fama notus, qui se pulchrum arbitratur etsi omnes eius amici vident eum non tam pulchrum, immo foedum esse, formosam Galateam, Nerei filiam, quae, quamquam timida esse videtur, tamen non timida, sed audax est, perdite amat.

(Scripsit Alexis Hellmer. Omnia iura vindicabuntur.)

Advertisements

2 thoughts on “Exercitium amplificationis

    1. Gratias tibi, Terry. Saepe etiam ponitur ante nomen suum, vel variandi causa, vel ad emphasin faciendam, ut hac in fabula. (cf. Cic. in Verrem II,4 “Altera autem est urbs Syracusis, cui nomen Achradina est; in qua forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima est curia templumque egregium Iovis Olympii ceteraeque urbis partes, quae una via lata perpetua multisque transversis divisae privatis aedificiis continentur.”)

      Like

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s