SUPPLEMENTA AD LLPSI CAP. IX (3/3)

DOMINA ET PASTOR

Ecce pastor e silva exit, neque solus est pastor, sed cum cane et ovibus. Canis ante pastorem ambulat. Num ovis quoque nigra ante pastorem ambulat? Ovis nigra non ante sed post pastorem ambulat. Ubi est ovis alba? Ovis alba non ambulat sed a pastore portatur. Cur ovis alba non ambulat? Ovis alba non ambulat quia in ea sunt vestigia dentium lupi. Itaque, pastor ovem suam in umeros imponit eamque umeris portat.

Calpurnia, quae in colle est, pastorem et canem et duas oves videt. Calpurnia pastorem vocat: “Quid est, pastor? Cur ovis alba non ambulat?”

Pastor respondet: “Ovis alba non ambulat quia vestigia dentium lupi in ea sunt. Ovis autem nigra laeta est et ambulat.”

Ovis alba fessa est, itaque pastor ad rivum ambulat, e rivo aquam sumit, ovi albae aquam dat. Pastor quoque fessus est. Itaque, is aquam e rivo bibit, cum ove alba ad umbram arboris ambulat, ovem albam in terra ponit. Estne fessus canis pastoris? Is quoque fessus est. Quid iam agit canis pastoris? Is in herba sub arbore iacet. Iacetne pastor? Pastor quoque in umbra apud canem et ovem albam iacet. Iam et pastor et canis et ovis alba in umbra iacent. Num ovis nigra fessa est? Ovis nigra fessa non est neque in umbra iacet, sed cum ceteris ovibus in campo errat et herbam est. Pastor, qui fessus est, oculos claudit et dormit.

Dum pastor in herba dormit, Calpurnia panem e lectica sumit, a servis suis discedit, ad pastorem, qui in umbra iacet, ambulat. Calpurnia pastori panem dat.

Calpurnia: “Sume panem, pastor!”

Pastor, qui oculos clausos habet, Calpurniam audit. Iam oculos aperit et panem a Calpurnia accipit eumque est. Pastor laetus est, nam bonus est panis. Calpurnia laeta est et ridet. Etiam pastor ridet. Calpurnia ornamentum e sacculo suo sumit idque pastori dat. Quod ornamentum dat ei Calpurnia? Ei anulum sine gemma dat.

Calpurnia: “Accipe anulum, pastor! Hic anulus pulcher est et multis nummis constat. Hunc anulum vende et cibum eme!”

Pastor Calpurniam aspicit neque anulum eius sumit.

Calpurnia: “Age, pastor! Sume hunc anulum sine timore. Iam hic anulus tuus, neque meus est.”

Pastor illum anulum sumit eumque aspicit. Anulus probus et pulcher est. Ille anulus multis nummis constat. Itaque, pastor laetus est. Is enim pecuniosus non est.

Calpurnia: “Age, pastor! Es laetus! Canis tuus oves reperit, neque lupus eas est! Iam oves tuae in campo errant et herbam edunt. Canis tuus hic est apud ovem tuam, in qua vestigia dentium lupi sunt. Canis pastoris probi probus est.”

Calpurnia a pastore discedit et ad lecticam suam ambulat. Calpurnia laeta est. Ea servos suos vocat.

Calpurnia imperat: “Servi, vehite me ad villam meam!”

Iam servi parent.

(Scripsit Alexis Hellmer. Omnia iura vindicabuntur.)

Advertisements

One thought on “SUPPLEMENTA AD LLPSI CAP. IX (3/3)

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s