DE AMERICA INVENTA

LAVRENTII GAMBARAE DE NAVIGATIONE CHRISTOPHORI COLVMBI

(versus excerpti e libro primo)

Orta dies sine nube, Euri surgebat ab oris,

et radiis Sol purpureis, et lampade fulva

aureus Eoum spargebat lumine litus,

trigintaque dies iam vela inflaverat Eurus;

cum timidus nollet ultra procedere miles:

sed quamvis cuncti vellent in regna reverti

Hesperiae, longi pertaesi per freta cursus,

ipse viam tamen haud volui convertere: namque

classis erat non fracta Noto, non murice caeco,

nec fractus miles pugnata ob bella per undas.

Turbatur semel, atque iterum formidine ductor,

dum toties vidisse solum per lata putavit

aequora, saepe maris frustra tranasse profundum

herbosum, et varias volucres, populosque natantum

haud nostris forma similes. Tunc miles amarus

in me me, tumidusque ira mussabat, et ense

saepe minabatur mihi mortem, cum tegit umbra

nox caelum, vel luce dies, et spargere in aequor

insuper, atque novam monstris me linquere praedam.

Iamque orbem vaga Luna suum compleverat et iam

e summo rediens sese ostentabat Olympo

lumine sublustri, cum iam nox ipsa teneret

Oceanum et terras caligine, et Eurus apertos

per fluctus ageret tenui iam flamine puppes:

Visa mihi haud longe terra est”, Rodericus Iberus

navita ait, summi servans carchesia mali.

Nonne etiam zephyrum flantem sentitis”, et auram

iam notam nautis auram, e telluere propinqua

laetitia exultant omnes, laetique salutant

vocibus hanc visam post tanta pericula terram.

Nauticus aequoreas tunc clamor personat undas.

Hanc piceis mistam tenebris prospexi ego primum.

Mox comites videre alii, cum nox silet atra.

Tunc socios terram hanc versus convertere proras

confestim iubeo, nautasque incumbere remis

vixque iubar caelo sese ostentabat, et astra

cedebant primo radiantis Solis in ortu:

gratior haud unquam terris, nec laetior orta est

ulla dies, mage nec claro sese extulit ortu.

Nam circum mare pacatum ridebat, et alto

nostra vehebatur pelago sine remige classis,

cum procul aerios montes, geminasque videmus

circuitu longo sparsas per caerula terras,

mox alias, mox inde alias, nam clara fuerunt

signa prius nobis sulcantibus, haud procul esse

tellurem optatam toties, votisque petitam.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s