SUPPLEMENTA AD LLPSI CAP. X (1/3)

HOMINES ET BESTIAE

Iam Calpurnia a servis suis Romam ad villam suam lectica vehitur. Calpurnia est amica Aemiliae quae Romae habitat. Femina pecuniosa est Calpurnia et maritus quoque eius pecuniosus est. Calpurnia a villa Aemiliae, quae prope Tusculum est, ad villam suam lectica vehitur. Quattuor servi lecticam Calpurniae portant. Via non longa est Tusculo Romam, sed servi qui lecticam portant fessi sunt. Calpurnia, quae multa ornamenta pulchra in sacculo suo habet, ea ornamenta non aspicit. Quid aspicit Calpurnia? Ea arbores, quae prope viam sunt, aspicit. Etiam colles, montes, vallesque aspicit.

In via sunt alii homines qui cum bestiis suis ambulant. Calpurnia homines et bestias ambulare videt. Qui sunt ii homines quos Calpurnia in via inter Tusculum et Romam ambulare videt? Ii qui in campis prope Romam habitant. Quas bestias habent ii homines qui in campis habitant? Ii homines equos et asinos, canes et oves habent. Num lupos quoque habent? Ii homines lupos non habent, nam lupi sunt bestiae ferae quae in montibus habitant, procul ab hominibus. Lupi oves pastorum capiunt et edunt, itaque lupi et homines amici non sunt, sed canes sunt amici hominum qui apud homines habitant. Num leones in campis Italiae habitant? Nulli leones in Italia sunt. Leones in Africa sunt. Pastores Italiae non leones, sed lupos timent. Pastores autem Africae leones timent, nam leones oves et alias bestias capiunt et edunt. Etiamne homines edunt? Ii etiam homines edunt. Leones alias bestias et ipsos homines edunt, nam leones bestiae ferae sunt. Itaque, leones et homines amici non sunt.

Aquila in aere supra campum volat et cibum quaerit. Aquila pulchra avis est, sed fera. Ea duas alas magnas habet. Aquila suas alas movet et supra campum volat. Cum aquila supra campum volat, eius alae moventur. Calpurnia aquilam supra campum volare videt. Etiam parvae aves, quae nidos suos in arboribus habent, aquilam volare vident eamque timent. Parvae aves aquilas timent, quia aquilae sunt magnae aves ferae quae aves parvas capiunt et edunt. Itaque, cum aquilae supra arbores volant et cibum quaerunt, parvae aves inter folia arborum se occultant. Calpurnia aves canere non audit, nam eae canere non audent cum aquila prope est. Iam aquila, quae nullas aves reperit, ad montes volat, nam aquilae nidos suos in montibus faciunt.

Dum Calpurnia a servis suis vehitur, virum aspicit qui multos ramos arborum umeris portat. Rami, quos ille vir portat, sunt magni et parvi, crassi et tenues. Magnus est numerus ramorum in umeris illius viri. Is autem non solus ambulat, duo enim pueri cum illo viro ambulant: puer parvus, qui tenuis est, et puer crassus. Ii pueri ramos, qui in terra sub arboribus sunt, sumunt iisque ludunt. Puer parvus ramo suo, qui tenuis est, vestigia in terra facit. Puer autem crassus arbores ramo suo, qui non tenuis sed crassus est, verberat.

Puer crassus ad puerum parvum: “In ea arbore mala sunt. Age, ascende in arborem et malum carpe!” Puer crassus arborem magnam ramo suo monstrat. Verba pueri crassi a viro non audiuntur, nam vir ante pueros ambulat. Sed Calpurnia, quae ea verba audit, e lectica sua pueros aspicit. Puer parvus ramum suum in terra ponit et in arborem ascendit.

Puer qui in terra est imperat: “Vide malum, quod in eo ramo est! Illud malum carpe!” Is malum magnum et pulchrum ramo suo monstrat.

Puer qui iam est in arbore neque unum tantum, sed duo mala in ramo videt, respondet: “In hoc ramo non unum tantum, sed duo mala sunt. Nidus quoque cum ovis et pullis in ramo est inter folia.”

Puer qui in terra est interrogat: “Quot ova et quot pulli sunt in nido?”

Puer qui est in arbore respondet: “Duo ova et tres pulli.”

Puer qui in terra est imperat: “Mala et ova cape, pullos autem in nido relinque!”

(Scripsit Alexis Hellmer. Omnia iura vindicabuntur.)

 

Advertisements

One thought on “SUPPLEMENTA AD LLPSI CAP. X (1/3)

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s