FORMULAE AD SENTENTIAM URBANE EXPRIMENDAM
Saepenumero, et in familiaribus colloquiis et in aliis sermonibus, nostram de aliquo argumento sententiam aliis aperire cupimus. Neque vero semper vulgatum illud “Mea sententia” adhibendum est, nisi omnino ieiune et exiliter loqui velimus. Quamobrem, operae pretium est nonnullas formulas undique collectas recensere, quibus id apte, immo urbane, immo eleganter fiat:
- Nisi [omnino] fallor, …
- Nisi me fallit animus, …
- Nisi me fallo, …
- Nisi omnia me fallunt, …
- Nisi quid me fallit, …
- Nisi tota erro via, …
- Nisi toto caelo erro, …
- Ut [equidem] credo, …
- Ut [equidem] censeo, …
- Ut mihi [quidem] videtur, …
- Ut opinio mea est, …
- Ut mea fert opinio, …
- Quantum mea fert opinio, …
- Quantum iudicare possum, …
- In hac sum sententia, ut, …
- Mea [quidem] sententia, …
- Si quid mea sententia valet, …
- Quantum conicere possum, …
- Quantum ego coniectura assequor; auguror, …
Sed haec hactenus. Scilicet aliae quaedam huiusmodi formulae exstant, quas hic brevitatis causa praetermittimus. Quid de his formulis censetis? Opiniones vestras perquam cupimus legere!
(Scripsit Alexis Hellmer. Omnia iura vindicabuntur.)

Hoc est optimum! Numquam enim ieiune et exiliter, sed sane ‘saginate et crassiter’ loqui velimus! 🙂
LikeLiked by 1 person
Haud dubie, melius est abundare quam deficere! Sed si ‘crassiter’ loquendum, cavendum autem est ne nimis crassa, ut aiunt, Minerva loquamur!
LikeLiked by 1 person
Placuit! ‘Ut opinor’ utere quoque soleo. Tantum mihi displicet non pro certo, cum aliquis formulis, gradationem scire, id est, quae sint urbaniores aliis. Vos tamen gratulor, pulchre scripsistis.
LikeLiked by 1 person