TRANSITIONUM FORMULAE

DE LATINIS TRANSITIONUM FORMULIS

Iacobi Facciolati epistola

Oratiuncula me tua mirifice delectavit; eamque non solum, ut aliquid calumniarer, quod te velle significasti, semel atque iterum legi, sed etiam multo magis, quod nullus esset calumniae locus. Totus es a Cicerone: nisi quod apparet alicubi nimia quaedam connectendi cura. Naturam sequaris oportet, quae multa distraxit. Neque enim in hoc orationis virtus est, ut omnia sint unum, sed ut ad unum omnia referantur. Est ubi ipsa quoque neglegentia tamquam simpliciter numerantis ad artem pertineat. Tu vero etiam a me petis Latinas transitionum formulas, quasi in hoc augere maxime diligentiam velis. Equidem non puto, velle te superare Ciceronem tuum. Atque ille quidem adeo nihil sollicitus de transitionum varietate est, ut in duabus pagellis orationis Pro Caelio sine controversia elegantissimae quinquies eandem formulam usurpaverit. Etenim sic habet cap. 2: “Nam quod de pietate dixistis etc.” Tum ibid.: “Nam quod est obiectum municipibus etc.” Deinde cap. 3: “Nam quod obiectum est de pudicitia etc.” Deinde cap. 4: “Nam quod Catilinae familiaris obiecta Caelio est etc.” Deinde cap. 7: “Nam quod aes alienum obiectum est etc.” Miraris, stupes ac paene stomacharis tantam in Cicerone ieiunitatem. Lege, si vacat, epistolam secundam libri V Ad Familiares, quam licet accuratissime scripserit pro rei gravitate, attamen in variandis transitionibus nullam curam suscepit: “Quod scribis, inquit, pro mutuo inter nos animo etc.” “Quod scribis de reconciliata nostra gratia etc.” “Quod scribis nos oportuisse Metellum etc.” Neque tamen nimis est longa. Sed tu videlicet nimis in tenui laboras. Utut est, obsequar desiderio tuo; ne me, ut soles, valde acutum in labore declinando iudices. Sed mihi crede, copulandi modus res ipsas sequitur, et sub stilum scribentis subit non quaesitus. Exercitatione consequeris, ut frigida haec adiumenta contemnas. Nunc ea poteris adhibere, non solum tamquam vincula, quibus quae inveneris, apte componas, sed etiam tamquam signa, quibus admonitus aliqua invenias.

1. Satis multa verba fecisse videor de honestate: restat, ut de utilitate dicam.

2. Satis est argumenti, me nihil tibi debere; quid si ostendo, debere te mihi?

3. Satis, opinor, intelligitis, quid ego illi: videte nunc, quid ille mihi debeat.

4. Sed haec fortasse ferenda: illud vero quis ferat?

5. Sed illud minime tacendum est.

6. Sed operae pretium est illa percurrere.

7. Sed his non deerit locus: interim quod initio proposui, persequamur.

8. Sed nimis multa de nugis; ad seria veniamus.

9. Sed haec vulgaria: illud maximum est.

10. Sed constantiam hominis videte, Auditores.

11. Sed iam aliquando pedem conferamus.

12. Sed id alias, nunc quod instat.

13. Sed adhibeat oratio modum, et redeat illuc, unde deflexit.

14. Longum est persequi singula: manebo, ut institui, in genere universo.

15. Iam ad reliqua properabimus, si prius illud unum adiecerimus.

16. Iam vero ad id, quod est huius causae caput, accedamus.

17. Iam quantum illud est, quod in tantis familiae negotiis numquam intermisit litterarum studia?

18. Atque, ut facilius omnia intellegatis, ab initio rem totam vobis exponam.

19. Atque haec ad utilitatem referebat, illa ad iucunditatem.

20. Atque ego de re ipsa postea disseram: nunc de consilio dicere libet.

21. Ac de me satis: sequitur, ut de re dicam.

22. At dices, me multis largitum. Nempe de meo; quid enim?

23. At enim haec sunt communia multis. Esto: quid illud? Nonne proprium Verris, et singulare?

24. At enim solum id est, ut me Siculi velent: alterum illud credo, obscurum est, quem Verres nolit.

25. Sunt haec maxima: neque vero minora sunt illa.

26. Haec privatim: nunc quae publice.

27. Hactenus, quae domi gessit: deinceps quae foris.

28. Habetis de simplicibus verbis: accipite iam de compositis.

29. De moribus satis: nunc de doctrina reliquum est ut dicamus.

30. De his plus satis: nam quae restant, sunt multo graviora.

31. Alter erat locus cautionis, ne maior sit impensa, quam vires.

32. Quid his immoror? Ad illa veniamus.

33. Quorsum alio nolentes abrepti sumus? Ad rem redeamus.

34. Quid illud, quod proprie ad milites pertinet, quale quantumque est?

35. Quid quod seipsum etiam superavit, cum etc?

36. Quid vero, ut te ipse proderes, id nonne divinitus factum est? praesertim, qui posses etc.

37. Nam quod de litteris obicitur, non est tanti, ut etc.

38. Nam illud quid attinet commemorare?

39. Neque vero illud me commovet, quod etc.

40. Age vero, ad bellum in Italia gestum veniamus.

41. Contra argumenta dictum est; contra testes dicamus.

42. Verum ubi testes adsunt, quid opus est rationibus?

43. Verum quid opus est testibus, ubi ratio non deest, et necessitas cogit?

44. Verum quidem haec hactenus: illud unum postremo loco dicam.

45. Haec missa facio: illud quaero.

46. Nimis haec, inquies, vetera sunt. At non vetus illud.

47. Pueritia illius exposita, reliquas aetates attendite.

48. Grave est, quod dico, non ita tamen, ut ab illo non superetur, quod etc.

49. Plura de illo iam dixi, quam putabam dici posse: nondum tamen illa commemoravi, quae etc.

50. Multa huiusmodi proferre possem: sed ad illa properandum est, quae etc.

51. Sinite, Auditores, me haec praetermittere, quae notissima sunt, ut ad illa vos adducam etc.

52. Illud tamen, quamquam ad exitum festinat oratio, praeterire nullo modo possum.

53. Hactenus de Principe: quod sequitur de Tyranno.

54. Ex quo debet intelligi, quam turpe sit etc.

55. Sunt exposita iam fere, quae de facto quaeruntur.

56. At malo, inquis, eorum metum mihi excuti, quam naturam indicari. Sequar, quo vocas.

57. Est hoc amplissimum: sed tamen nihil magnificentius, atque ornatius illo esse potest, quod etc.

58. Videte iam porro cetera.

59. Et quoniam incidit de nobilitate sermo, quis est etc.

60. Requiritur fortasse nunc, quomodo fortunam tulerit. Cognoscite, Auditores.

61. Omittamus de genere dicere: videamus hominem ipsum.

62. Quoniam de impudentia dixi: castigemus segnitiem quoque.

63. Sequitur illud, ne deterioribus honos augeatur.

64. Quoniam magistrum cognovistis; cognoscite iam discipulum.

65. Veniam, neque ita multo post ad hunc locum: in praesenti illa magis urgent etc.

66. Postularet locus, ut de canibus quoque dicerem: sed nolo in re non valde gravi nimius videri.

67. Nolim videri longior: sed tamen, ut bene emensum detur, nonnihil de causis adiungere placet.

68. Nolo plura dicere, quam temporis ratio postulet. Itaque minora illa praetereo etc.

69. Porro autem quis ignorat, quae hinc consequuntur?

70. Adde his

71. Accedit his

72. Huc accedit

73. Huc pertinet.

74. Eodem refertur

75. Ad hoc

76. Ad haec

77. Ad hunc ordinem referendum est

78. Huic proximum est illud, etc.

Satin’ nugarum? Ego vero volui te vel copia ipsa fatigare. Vale.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s