SUPPLEMENTA AD LLPSI CAP. X (2/3)

PVERI ET PVLLI

Puer qui in terra est puerum parvum in arborem ascendere aspicit. Puer autem parvus mala, quae in ramo sunt, carpit. Ramus autem, quo mala sustinentur, non crassus sed tenuis est. In eo ramo etiam nidus est cum ovis et pullis. Ramus tenuis mala et nidum cum ovis pullisque sustinere potest; puerum autem sustinere non potest. Itaque, dum puer mala carpit, ecce ramus ad terram cadit cum malis et cum nido et cum puero! Iam puer parvus in terra iacet neque se movet. Mala quoque in terra sunt. Etiam nidus cum ovis et pullis in terra est. Pulli se non movent. Neque puer neque pulli se movent. Et puer et pulli in terra sub arbore inter folia arboris iacent ut mortui.

Puer crassus, qui in terra est, puerum parvum ad terram cadere videt et perterritus est. Itaque, is magna voce clamat: “Age! Veni, pater! Filius tuus ad terram cadit! Is mortuus est!” Pater puerorum, qui ante eos ambulat, filium parvum ad terram cadere non videt, sed puerum crassum vocare audit et se vertit, puerum parvum in terra iacere aspicit, perterritus ad filium accurrit. Calpurnia, quae a servis suis lectica vehitur, puerum parvum ad terram cadere videt, puerum crassum clamare audit, virum perterritum accurere aspicit. Puer qui in terra iacet oculos non aperit neque se movet. Iam et puer crassus et pater eius apud puerum parvum sunt eumque perterriti spectant. Calpurnia eos perterritos esse videt, et ea quoque perterrita est.

Calpurnia, ad servos suos: “Consistite, servi! Lecticam in terra ponite!”

Servi parent. Iam lectica in terra est et Calpurnia e lectica exit. Ea virum interrogat: “Movetne se filius tuus? Aperitne iam oculos?” Vir autem non respondet. Is ramos, quos umeris portat, in terra ponit et clamat: “O dei boni, cur filius meus ad terram cadit? Cur is oculos non aperit?” Sed dei, qui in caelo habitant, non respondent. Verba deorum ab hominibus audiri non possunt.

Pulli mortui sunt, nam non spirant. Qui non spirat vivere non potest. Nemo enim sine anima vivere potest. Sed puer parvus, qui in terra iacet apud pullos mortuos, ipse non est mortuus, sed vivus. Is enim oculos aperit et spirat. Qui spirat mortuus esse non potest. Calpurnia ad eum adit eumque spirare videt et audit.

Calpurnia: “Laetus es, bone vir! Filius tuus parvus non mortuus, sed vivus est. Is enim spirat et oculos aperit. Eum oculos aperire aspice! Eum spirare audi! Qui oculos aperit et animam ducit vivus est. Mortui enim neque spirare neque oculos aperire possunt.”

Iam pater filium vivere videt: eum enim oculos aperire aspicit et animam ducere audit. Pater puerorum laetus est, nam filius vivit. Puer quoque crassus laetus est. Puer autem, qui in terra iacet, ambulare non potest neque enim pedes eum sustinere possunt. Itaque, necesse est eum portare.

Calpurnia, ad servos suos: “Servi, puerum in lectica mea ponite!”

Servi parent. Duo servi ad puerum adeunt eumque ad lecticam portant. Pater filium suum a servis portari et in lectica poni aspicit.

Iam puer in lectica Calpurniae iacet. Calpurnia quoque in lecticam intrat et apud puerum iacet. Iam et puer et Calpurnia a servis Calpurniae lectica vehuntur. Pater puerorum rursus ramos suos e terra sumit et umeris portat. Et vir et puer crassus post lecticam ambulant.

(Scripsit Alexis Hellmer. Omnia iura vindicabuntur.)

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s