SUPPLEMENTA AD LLPSI CAP. X (3/3)

DEI ET HOMINES

Dum puer lectīcā vehitur, oculōs aperit et Calpurniam spectat. Puer, quī patrem suum nōn videt, Calpurniam timet. Itaque, is tacet et sē interrogat: “Ubi est pater? Cūr is apud mē nōn adest? Quae est haec fēmina, quae lectīcā ā servīs suīs vehitur? Et quō eunt hī servī, quī lectīcam cum dominā portant?” Dum puer haec et alia multa sē interrogat, ā Calpurnia spectātur, quae nōn iam perterrita, immō laeta est, quod puerum vīvere et oculōs aperīre videt.

Calpurnia eī aquam dat: “Aquam bibe, puer!”

Puer aquam bibit et Calpurniam interrogat: “Ubi est pater?”

Calpurnia respondet: “Pater tuus post lectīcam ambulat et rāmōs suōs umerīs portat.”

Puer: “Quō eunt servī quī lectīcam tuam vehunt, domina?”

Calpurnia: “Servī ad vīllam meam eunt. Illīc magnus hortus est. Etiam multa cubicula in vīllā meā sunt. Iam rursus oculōs claude et dormī, puer! Puerō fessō dormīre necesse est”

Puer rursus oculōs claudit et dormit, nam fessus est. Calpurnia, quae nullōs līberōs habet, puerum dormīre videt et laeta est. Ille enim puer pulcher est, ut parvus deus. Dum puer dormit, pullōs mortuōs videt. Iam pullī neque canere neque volāre possunt. Itaque, puer laetus nōn est et oculōs ad caelum convertit. Quid videt in caelō? Puer sē ipsum in caelō volare videt et perterritus est. Ipse enim volāre nōn potest neque rursus cadere vult. Puer autem cadere nōn potest, nam ālās habet. Puer, quī dormit, sē ālās habēre videt. Num puer magnās ālās habet, ut aquila? Nōn magnās, sed parvās ālās in pedibus habet, ut Mercurius, quī est deus mercātōrum et deōrum nūntius. Iam puer supra lectīcam volat et ipsam lectīcam a servīs portārī videt. Etiam patrem et aliōs hominēs cum bestiīs post lectīcam ambulāre videt.

Dum puer in caelō inter avēs nūbēsque volat, Mercurium ipsum volāre videt. Neque Mercurium tantum, sed etiam Neptūnum, quī deus maris est, et aliōs deōs quī in caelō habitant sine ālīs volāre aspicit. Estne mortuus puer, quī in caelō volat et deōs vidēre potest? Immo vīvus est neque in caelō volat, sed in lectīcā Calpurniae iacet et dormit. Num puer deōs ipsōs videt, dum in lectīcā Calpurniae dormit? Puer deōs ipsōs oculīs vidēre nōn potest. Nēmō deōs vidēre potest, nam deī ab hominibus neque vidērī neque audīrī possunt. Puer autem somniat! (Somniat is quī bestiās, hominēs, deōs videt dum dormit.)

Dum puer in lectīcā apud Calpurniam dormit et multa videt, movētur. Calpurnia, quae eum movērī videt, ad servōs suōs: “Agite, servī! Ad vīllam currite! Necesse est huic puerō cibum dare.” Nullus enim cibus in lectīcā est, nam pastor panem Calpurniae habet eumque ēst cum cane suō. Calpurnia multa ōrnāmenta in lectīcā suā habet, sed nēmō ōrnāmenta ēsse potest. Ōrnāmenta enim edī nōn possunt. Servī autem, quī lectīcam cum dominā et puerō vehunt, currere nōn possunt.

Cum iam servī, quī lectīcam vehunt, prope vīllam Calpurniae sunt, ecce puer oculōs aperit neque iam dormit. Puer, quī nullōs iam deōs, sed Calpurniam tantum apud sē iacēre videt, deōs oculīs quaerit et fēminam interrogat: “Ubi sunt deī? Cūr iī iam absunt?”

Calpurnia respondet: “Ō puer, nullus deus in hāc lectīcā est. Deī enim illīc in caelō, nōn hīc in terrā habitant. (Calpurnia caelum digitō monstrat.) Neque deī lectīcīs vehuntur, nam volāre possunt, ut avēs. Sed hominēs deōs vidēre nōn possunt, neque enim deī ab hominibus vidēri possunt.”

Iam puer ālās suās quaerit neque reperit eās. Puer Calpurniam rursus interrogat: “Et ālae meae ubi sunt? Caduntne ad terram?” Puer ālās suās in viā quaerere vult.

Calpurnia, quae puerum tenet, ridet et respondet: “Exspectā, puer! Homines ālās nōn habent neque volāre possunt. Puerī quī volāre volunt neque possunt, ad terram cadunt et necesse est eōs lecticā ad vīllam portāre. Iam vīlla prope est. Vidē vīllam meam!”

Servī ante ōstium vīllae consistunt et lectīcam in terrā ponunt. Pater puerī, quī post lectīcam ambulat, ad lectīcam adit et fīlium suum salūtat.

(Scripsit Alexis Hellmer. Omnia iura vindicabuntur.)

 

 

Advertisements

2 thoughts on “SUPPLEMENTA AD LLPSI CAP. X (3/3)

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s