TRIUMPHUS CHRISTI HEROICUS

IUVENCI SIVE AUCTORIS INCERTI CARMEN

Cum faber astrorum mortis pateretur acerbum
in cruce supplicium, sese non posse dolores
ferre Creatoris mundus clamabat, et astra;
ignivomi solis lumen nox abstulit atra;
contremuit tellus, scopuli, rupesque dehiscunt.
Et quid opus multis? Lugebant cuncta creata.
Rex caeli ut Christus Phlegethontis regna subivit,
princeps regali Pluto prospexit ab aula,
ad sua dum sensit concurrere limina Christum:
“O socii, exclamat, iam tempus sumere tela,
quandoquidem hic, sanie perfusus membra, propinquat,
praedaturus opes nostras, umbrasque animasque.
Scandite tecta alacres, hostemque a limite telis
arcete obiectis, multa et compage serarum.
Regalem interea nos hic tutabimur armis
obicibus crebris, et duris vectibus aulam.”
Agmine facto illi summa ad fastigia currunt,
vocibus horrisonis et tecta et moenia complent.
Ecce autem Christus per tetra silentia rupit
lumine sidereo, claraque in luce refulsit.
“Heus agite, umbrarum proceres, attollite portas,
portarumque seras, et magnos demite vectes.
Quid miseri audetis contra capere arma Tonantem?
Hic ego rex vester, frustra est obsistere regi.”
Haec ubi dixisset, subitus pavor occupat omnes,
turmatim effugiunt, ululatibus aera complent.
Nec mora, cum sonitu postes cecidere solutis
cardinibus, magnamque dedit collapsa ruinam
ianua, et admittunt concussa palatia Christum.
Obstupuit prior ipse Charon, seque abdit in ulva,
et canis obstupuit claudens tria Cerberus ora,
Gorgones, Harpyiaeque tremunt, pavet ipsa Megaera,
Tisiphone, Alecto, perculsa luce molesta,
ultrices Dirae, Furiae, Parcaeque sorores.
Et quid multa? Silent gemitus, tormenta, dolores.
Quo simul ingreditur Christus, tremere omnia circum.
Sed gaudent animae sanctae, manesque priorum.
Primus Adam ante alios palmas ad sidera laetus
extulit, et Dominum devota est voce precatus;
“Exspectate venis miseris, o sancte Redemptor,
da requiem, finemque malis, fer ad astra redemptos.”
Sic pater Abramus, puer Isacus, atque Iacobus
procedunt alacres, iuxta formosus Ioseph,
et Moses sanctus, et vita insignis Aaron,
et Iosue invictus, reliqui regesque ducesque,
et patriae vindex Machabaeus origine Iudas,
inde alii patres, fama super aethera noti.
Candidus ille chorus Christum reverenter adorat.
Regius ante alios vates, notissima proles
stirpis Iessaeae, citharam tangebat eburno
pectine, et ad numeros una omnes voce precati
dulce melos pangunt concordi carmine vates.
Ante alios iuvenis, qui Christum nuper ad undas
tinxerat, hic laetis concentibus agnifer ibat:
“Salve, Erebi victor, domitor salve inclyte mortis,
destructor scelerum, salve, o fortissime vindex
amissae vitae, salve, o spes una salutis.
Aspice plasma tuum, sancte et venerande Creator,
et post tot gemitus nos duc ad regna polorum.”
Tum Christus verbis animas affatur amicis:
“Ponite corde metum, tristes secludite curas.
Ipse, ubi tempus erit, vos ad mea regna reducam.”
Haec dicens, fractis portarum molibus intrat
horrendi Ditis regnum, quem protinus inde
extractum, vinclis, et carcere fraenat opaco.
Horrendum ille tonans, nequicquam palpitat artus,
immordetque seras, indignaturque teneri.
At Deus, ille Stygis domitor, Phlegethonte relicto,
intulit Elysio raptos de carcere patres.
Hinc redit a tumulo redivivus, pervigil ipsum
miles ubi clausum studio servabat inani.
Quos tremor attonitos sic fecerat, ut neque dictis
auderent contra, aut sumptis insurgere telis,
sed Solymam ingressi magnis terroribus urbem,
‘surrexisse’ aiunt ‘magno cum robore Christum.’
Interea sese vitae reparator amicis
discipulisque suis redivivum praebuit, et post
quadraginta dies caelestia regna revisit.
Quem mox venturum rursum exspectamus ab alto,
arbiter ut iusta cunctis det praemia lance.
Rex ergo noster Christus super omnia regnat
et veluti quondam belli statuere trophaea
magnanimi Graium proceres, regesque Latini,
sic Christus statuit celebris victricia pugnae
signa sua, signa aeternos mansura sub annos.
Arboris ipse crucem posuit, venerabile lignum,
de cuius ramis, fractis cervicibus, huius
vincti dependent oculis turgentibus hostes,
ante alios Stygius Pluto de stipite pendet,
arcubus attritis, telis, laqueis, pedicisque.
Hinc alia Mortis de stipite pendet imago,
pallida, caeca, ferox, elinguis, frigore torpens,
dentibus excussis, et truncis naribus ora
horrida commostrans, et hiantia guttura late.
Fronde alia inferni dirupti ianua pendet,
postibus attritis, cum cardinibusque serisque.
Fronde alia ira Dei, et sibi mens male conscia pendent,
omnia quae Christi roseo sunt tersa cruore.
Fronde alia patris primaevi syngrapha pendet,
dilaniata modis miseris, exstinctaque prorsus.
Tandem sordifluus valido de stipite mundus,
plenus dissidiis et multo crimine pendet
et variae pompae, et crudelia facta tyrannum.
Hos hominum Christus absorbuit hostes
ut neque iam possint ultra damnare fideles.
His equidem tentare datum, sed vincere nostrum est.
Id quoque per Christum, cuius victoria nostra est,
cum Patre, qui aeternum sancto cum Flamine regnat.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s