Via Directa auctore W.H.D. Rouse

(Symbolam Latine conscriptam ab illo W.H.D. Rouse, praeclaro Latinae linguae magistro Cantabrigiensi, primum editam in lucem anno 1938 in Commentariis Societatis Linguae Latinae usui internationali adaptandae, q. i. Lygia, rursus divulgare voluimus per has pagellas electronicas commodo omnium quibus sermo Latinus cordi est.)

VIA DIRECTA

O praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem et DIRECTAM VIAM!

Cicero de Fin. 1.57

Si rogas, quonam modo latine sit discendum, praesto est responsum: Disce utendo! Haec est via directa, qua et laboris et temporis fit compendium; nihil interest inter rem et inter verbum, nulla deliberatio “Quidnam significat hoc verbum?” aut “Quid est nomen huius rei latine?” Nam solvitur ambulando, videndo, tangendo. Deinde usque ab initio mutua est connexio inter rem aut actionem et sonitum verborum: ubi rem vides, subit sua sponte nomen, actio revocat verbum. Et fato deorum benigno, facilius est nobis linguae latinae doctoribus initium docendi quam ullarum aliarum linguarum doctoribus: nam quadruplex actio est vel catena actionum, simplex scilicet catena actionum naturalium, quae quasi histriones in scenam ducit discipulos, et eodem tempore exempla dat quattuor coniugationum grammaticalium: surgo, ambulo, revenio, sedeo:

A: Surgo (et surgit).

Ceteri: Surgis (digito monstrantes puerum A. et eum intuentes).

Surgit (pollice monstrantes A., dum alius alium intuetur).

B, C: Surgimus (et surgunt).

Ceteri. Surgitis (ut antea).

Surgunt (ut antea).

Sic fallimus docentes! Nam dum pueri haec reiterant, meditantur praesens tempus indicativi activi quattuor coniugationum, ubi aliter linguae latinae omnino sunt ignari! Postea hoc est initium uniuscuiusque recitationis, et mox has formulas tam bene cognoverunt quam linguam suam nativam. Quandocumque nova verba discunt, eodem more recitant, cum gestu si fieri potest, et nova verba quasi aptant formae vel compagi iam notae.

Si nomen rei doces, dic: “IIaec est sella”, tangens sellam, quod universi pueri voce repetunt, canentes “Illa est sella”, digito indicantes sellam. Eodem modo, ubi picturam monstras, aut ipse facis in tabula nigra: “Illa est arbor” et pueri canunt “Illa est arbor”, “Ille est corvus”… “Ille est corvus”.

Mox necesse est docere casus obliquos, primum accusativum: “Ille est corvus; video corvum”. “Teneo baculum; do tibi baculum”. “Das mihi baculum”, mox discent pueri respondere. Et dum doces, semper interponis explicationes, exclamationes, quae ipsae se explicant: “Bene facis! O bonum puerum! Bene dixisti! O stultum! O fons malorum, i in malam rem! I dierecte!”

Postea fabulam dicis, quam pr mum viva voce canunt, deinde scribunt in libellis et novae lectiones semper in tabula nigra scribendae sunt ab aliquo. Ita fit, ut discant audiendo, eloquendo, agendo, movendo se, scribendo, postremo videndo et omnes sesus vi sua coniuncta quasi incalcitrant animo.

Sic fit compendium temporis, compendium laboris, fit intentio animi, fit facilis memoria. Semper aliquid faciunt corporibus, se movent, nunquam torpent, non dormiunt nec fieri potest, quin gaudia percipiant multa, nam rident, commoventur, loquuntur, et est re vera ludus litterarius.

Longa est oratio, si plura tempto describere, sed stant vobis scripta Anglice, et si voltis, grammatici vestri doctissimi Polonice vertent.

Mihi autem Viam Directam indicanti nolite precor respondere: “I dierecte!”

Valete!

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out /  Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out /  Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out /  Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out /  Change )

w

Connecting to %s