De hoc consilio

Commentaria haec in publicam lucem nunc proferimus ut humaniora studia pro virili parte foveamus provehamusque. In animo est nobis per has pagellas non modo quaedam subsidia scholastica ad linguam latinam graecamque docendam magistris proponere, verum etiam scripta de variis argumentis ad humaniores litteras spectantibus cum ceteris latinae linguae fautoribus communicare.