Supplementa ad LLPSI Cap. VIII (1/3)

ORNAMENTA CALPVRNIAE

Calpurnia, amica Aemiliae, est femina Romana, quae non Tusculi sed Romae cum viro suo in magna villa habitat. Eius vir magnam pecuniam habet: is vir pecuniosus est et multos servos multosque equos in villa sua habet. Calpurnia est femina quae a viro suo pecunioso amatur, itaque multa et pulchra ornamenta ab eo accipit. Ea multis margaritis anulisque ornatur et multa alia ornamenta in cubiculo suo habet.

Vir Calpurniae a villa sua abest. Is non in villa, cum Calpurnia, sed in via est cum servis quattuor. Vir Calpurniae ad tabernam Albini et ad alias tabernas, in quibus ornamenta emuntur, adit. Is ab Albino et ab aliis tabernariis, qui in illis tabernis ornamenta sua vendunt, multas gemmas et margaritas et anulos magno pretio emit. Is ab illis tabernis ad villam suam lectica portatur, nam vir pecuniosus est, neque ambulat. Calpurnia virum suum in atrio villae exspectat.

Ecce vir ad villam suam advenit, per ostium, quod ab ostiario aperitur, in atrium intrat, Calpurniam in atrio videt eamque salutat: “Salve, mea Calpurnia!” Ei sacculum, in quo ornamenta insunt, dat. “Accipe ornamenta nova a viro tuo qui te amat! Viro tuo osculum da!” Ea laeta sacculum cum ornamentis accipit, viro suo osculum dat, ab atrio discedit.

Calpurnia in cubiculum suum intrat et ostium post se claudit. Sacculus a Calpurnia in parva mensa, in qua alia ornamenta sunt, ponitur. Illa ornamenta pulchra sunt et multis sestertiis constant. Calpurnia sacculum aperit, ornamenta e sacculo sumit eaque aspicit. Anulos, gemmas margaritasque ante oculos tenet et ridet. Calpurnia ornamentis suis, quorum pretium magnum est, delectatur.

Calpurnia, quae sola est in cubiculo suo, se interrogat: “Nonne pulchra sunt ornamenta mea?” Ea respondet: “Ornamenta mea pulchra sunt, sed non tam pulchra quam ornamenta Aemiliae.” Calpurnia speculum sumit et se in speculo videt: “Neque oculi mei tam pulchri sunt quam oculi Aemiliae, nam Aemilia pulchros oculos habet.” Oculi autem Calpurniae pulchri non sunt. Iam Calpurnia non laeta est neque ridet, sed lacrimat. In oculis eius lacrimae sunt.

Ecce ancilla ostium Calpurniae pulsat. Calpurnia non respondet. Ancilla ostium aperit et in cubiculum intrat: “Salve, domina! Ecce ancilla tua adest.”

Calpurnia oculos terget, se ad ancillam vertit eamque ad se vocat: “Veni, ancilla! Dominam tuam orna! Multos anulos in digitis meis et multas lineas margaritarum circa collum meum pone! Ecce! Speculum sume et ante me tene! Nonne pulchra est domina tua, ancilla? Nonne pulchra sunt haec ornamenta? Oculi mei, nonne pulchri sunt?”

Ancilla, quae dominam suam ornat: “Domina mea pulchra est, pulchra sunt ornamenta eius, oculi eius quoque pulchri sunt.”

Calpurnia, quae iam non lacrimat sed rursus ridet, e cubiculo exit et servos quattuor ad se vocat: “Servi, lecticam portate! Me Tusculum, ad villam Aemiliae, vehite!”

(Scripsit Alexis Hellmer. Omnia iura vindicabuntur.)

7 thoughts on “Supplementa ad LLPSI Cap. VIII (1/3)

  1. Meliusne est “cum servis quattuor” an “cum quattor servis”?

    Nonne “et anulos magno pretio” emendari debet? “magni pretii”, pretii genetivus?

    Locutionene quadam post interiectionem ecce utamur? “Ecce! Speculum”

    Liked by 2 people

    1. 1. Utrumque probatur. “Cum servis quattuor” invenitur in capitulo V Familiae Romanae, in versu 46°.

      2. “Anulos MAGNI PRETII emit” aliud significat atque “anulos MAGNO PRETIO emit”. In sententia, quae est “anulos MAGNO PRETIO emit” ablativus casus est ablativus instrumenti. In capitulo VIII Familiae Romanae, in versibus 103°-104°, scriptum est “Et quae sunt illa ornamenta quae in illis tabernis PARVO PRETIO emuntur?”

      3. Illud “ECCE! Speculum sume!” pro “ECCE SPECULUM! Speculum sume” scripsi, ne vocabulum, quod est “speculum” totiens adhiberem. Urumque autem, ut mihi videtur, dici potest. Sive fortasse possumus scribere: “Ecce speculum! Id sume et ante me tene”

      Gratias!

      Liked by 2 people

      1. Gildersleeve et Lodge, 379:

        Genitive with Verbs of Rating and Buying.

        379. Verbs of Eating and Buying are construed with the Genitive of the general value or cost, and the Ablative of the particular value or cost. (404.)

        Verbs of Rating are : aestimare, exlstimare (rare), to value ; putare, to reckon ; dUcere (rare in CICERO), to take ; habere, to hold ; pendere (mostly in Comedy), to weigh ; facere, to make, put ; esse, to be (worth) ; fieri, to be considered.

        Verbs of Buying are : emere, to buy ; vendere, to sell ; venire, to be for sale ; stare and constare, to cost, to come to ; prostare, licere, to be exposed, left (for sale) ; conducere, to hire ; locare, to let.

        Liked by 1 person

Leave a comment