Copia phrasium ad mortem significandam

MORIENDI

(Capitulum CXCV operis De duplici copia verborum ac rerum ab Erasmo Roterodam conscripti)

Mortem obiit. Vita defunctus est. Vixit. In vivis esse desiit. Excessit e vivis. Excessit (absolute) Decessit. Satius est millies mortem oppetere, quam turpitudinem admittere. Mihi ipsi fuit mors aequo animo oppetenda. Obiit supremum vitae diem. Diem obiit. Obiit (absolute). Vitam morte commutavit. Concessit in fata, concessit vita. Mortalitatem explevit. Supremum diem explevit. Animam reddidit. Spiritum finiebat. Spirare desiit. Efflavit animam. Cuius in complexu libenter extremum vitae spiritum ediderim. Expiravit. Antequam ex hac vita migro, emigro, demigro. Exire de vita. E medio excessit. Emori malim. E vita discessit inedia. Mortem occubuit. Occubuit. Voluntariam occubuit necem. Seu certae occumbere morti. Vivis exemptus est. Inter vivos agere desiit. Aegere animam dicitur, qui iam moritur. Deo naturaeque concessit. Ubi anima naturae cessit, demptis obtrectatoribus, ipsa se virtus magis magisque extollit. Pater uti necesse erat, naturae concessit. Vitae peregit fabulam. Leto datus est. Luce orbatus est. Vita orbatus est. Lumine cassus (poeticum). Mortuus (absolute dicitur). Demortuus, qui morte sua locum aut munus reliquit vacuum, in quod qui substituitur, in demortui locum succedere dicitur. Excessus pro morte apud idoneos auctores invenitur. Item exitus frequens apud Tacitum: Exitu demum Neronis, positis odiis in medium consuluere. Idem: Laudatis antiquorum moribus pares exitus. Quamquam exire e vita fere dicuntur, qui spontaneam obeunt mortem et exitus eorum qui sponte decedunt e vita. Quod peculiare est etiam, oppetere mortem. Finem pro excessu dixit Tacitus: Comperto fine Augusti.

 

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out /  Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out /  Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out /  Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out /  Change )

Connecting to %s