Carmen S. Ioannis a Cruce bis Latinitate donatum

Hodie, in festo Sancti Ioannis a Cruce, qui quidem in Sanctorum numerum relatus est anno 1726°, Doctor vero Ecclesiae renuntiatus anno 1926°, carmen ab ipso exaratum, cui index “Nox obscura” (Hispanice La noche obscura), vobis proponimus legendum, idque duabus versionibus Latinis, quarum altera ab Andrea a Iesu, O.C.D., altera vero ab Henrico Martija, C.M.F. confecta est.

I. OBSCVRA NOX ANIMAE

Cantus quibus fortunatam sortem celebrat anima, quam per Obscuram fidei noctem, in nuditate, purgationeque sua ad Dilecti Unionem transeundo, consecuta est.

Noctis obscurae tenebris, Amoris
aestuans flamma, stimulisque pulsa,
(o bonam sortem nimis et beatam)
sola prorupi: procul exeuntis
conscio nullo, sopor altus omnem
cum domum tandem placida quiete
composuisset.

Noctis obscurae tenebris profundis,
calle securo, gradibusque scandens
prorsus occultis, simulata vultum:
(o bonam sortem nimis ac beatam)
per meras ibam tenebras latenter
cum domum totam placidae quietis
somnus haberet.

Nocte felici procul in recessu,
hic ubi nulli poteram videri,
hic ubi nullum poteram videre:
nulla lux, nullum mihi dux praeibat,
praeter hanc lucem liquidam, ducemque,
quae mei cordis radios vibrando
arsit in imo.

Huius lucis radiis vibratis,
et magis certo facilique ducta,
quam iubar monstrat mediae diei,
iubilans veni properante gressu
huc ubi notus mihi me manebat:
huc ubi posset, nisi notus ille,
nemo videri.

O ducem noctem sine nocte, noctem
candidae Aurorae face gratiorem!
O bonam, quae me thalamis Amati
sic repraesentas, et Amantem Amato
fibulis casti socias Amoris:
non suam posthac, sed Amati: Amantem
versam in Amatum.

Florido sponsus meus in cubili
pectoris casti recubans, quod ipsi
prorsus integrum studiosa servo,
solvit in dulcem sua membra somnum:
in meo hunc blande gremio fovebam,
atque cedrorum flabra ventilabant
leniter auram.

Concita Aurorae rutilantis Aura
cum suos flatu nitidos capillos
sparserat, dextra feriit serena
tunc meum collum, feriendo dulce
vulnus inflixit, penitusque cunctos
sustulit sensus, et ego stupente
mente pependi.

Sorpta divino remanens veterno,
languidos vultus ab amore, supra
candidam sponsi faciem reclinans:
nulla res mansit, periere cuncta,
ipsa cum cunctis quoque me reliqui:
deserens inter speciosa tristes
lilia curas.

II. NOX OBSCVRA

Sub noctis umbra naviter
ardore cordis atque amoris percita;
beata rerum gaudia!
vidente nemine exii,
meis relictis in quiete sedibus.

Securior sine comite
scalam per occultissimam, specie nova,
beata rerum gaudia!
celata solitudine,
meis relictis in quiete sedibus

In nocte felicissima
fruens secreta mentis altitudine,
non intuebar quidpiam,
non luce gaudens nec duce,
praeter coruscantem intimis praecordiis

Haec lux velut meridies
per civitatis me plateas contulit,
quo praestolabatur diu
quem ipsa recte noveram
nullis aperta civium conspectibus.

O nox die praeclarior,
quae me per invia nemorumque duxeris
occulta Sponsi bracchiis
sponsaeque ritu iunxeris
Dilecto, amoris iam revinctam nexibus.

Meo virente pectore,
quod soli Amato illi integrum servaveram,
ibi quiescens dormiit,
mulcente sponsa dulciter,
levi cedrorum murmurante flamine.

Ventus domum pertransiens,
Sponsi capillos seu maniplum spiceum
spargebat et blanda manu,
collum retingens in meum,
sensus trahebat in superna caelitum.

Oblivione permanens,
innixa frontem supra Amati tempora,
amore languens concidi,
Sponsi fruens amplexibus;
oblita curas inter alba lilia.

 

Valete!

 

 

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s